# De quadrupedibus digitatis 321

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, HIEROGLYPHICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/321

Hoc symbolum, teste Iouio, vsurpatum fuit à Ferdinando filio Alphonsi Regis primi Aragoniae, & Neapolis propter Marinum de Marsiano Ducem Suessae, illi quidem inimicum, sed sanguinis cognatione coniunctum, quem nunquàm suadentibus omnibus anm cis, è medio tollere voluit; siquidem hoc symbolo innuebat se malle mori, quàm affinium sanguine fędari. Petrarcha quoquè meditans candorem huius animalis in delineando castitatis vexillo, iconem Armellini, nempè Muste lae candidae in area viridi depinxit; ex altera parte Alciatus redarguens mollitiem, & lasciuiam nobilium quarumdam matronarum, quae ad corporis ornatum raris animantium pellibus vestes suffultas ostentant; figurauit mulicrem pellitis vestimentis decoratam cum iconibus rariorum mustelarum, nempè Mustelae albae, quam ipse murem album & Zibellini, quem murem sarmaticum appellat, & titulus emblematis est LASCIVIA. Deinde subscripsit tale hexastichon. Delicias, & mollitiemmus creditur albus Arguere, & ratio non sat aperta mihi est. An quod ei natura salax, & multa libido est Ornat Romanas an quia pelle nurus? Sarmaticum murem vocitant plerique Zibellum, Et celebris suani est vnguine muscus Arabs.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
