Latin
SIMVLACRA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 323
Unproofread scanNot analysed yet
Primò quia color xerampelinus proprius est foliorum in fine autumni ab arboribus delabentium, quae imminentem brumam praesagiunt. Secundò quia ab Antiquis Mustela infaustum, &inauspicatum animal credebatur. VSVS IN CIBIS. Exicani, vt referunt historiae, pauca habent animalia, quibus non vescan tur. Nam serpentes, capite, &cauda abiectis, sorices, glires, &mustelas comedunt. Hoc autem non debemus admirari; quoniam Galenus Mustelae carnem non damnauit; immò carnem Mustelinam sale conspersam, &exiccatam, in sapore, carnibus leporum similem constituit. Ideo in pe nuria annonae huiusmodi caro non est improbanda. Quare Fernandus Lopez, in historia Indica, narrat, tempore cuiusdam belli, milites captis decipula Mustelis, &in veru assatis pro alimento diù vsos fuisse. At omnia Mustelarum genera ne in cibo ab Hae breis adhiberentur, Sacrae literae vetuerunt; vel quia hoc animal dolis, &insidijs refertum, furti typum representet; vel quia, vt alij tradunt, hoc animal autibus concipere, &ore eniti perhibeatur; quo symbolo denotantur pessimi mores corum, qui auribus quod percipiunt, illicò alijs ore patefaciunt, quamobrem Gyraldus etiam in historia Deorum Sacerdotes Mustelae carnem non esitare asseuerauit.