# De quadrupedibus digitatis 323

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SIMVLACRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/323

Primò quia color xerampelinus proprius est foliorum in fine autumni ab arboribus delabentium, quae imminentem brumam praesagiunt. Secundò quia ab Antiquis Mustela infaustum, & inauspicatum animal credebatur. VSVS IN CIBIS. Exicani, vt referunt historiae, pauca habent animalia, quibus non vescan tur. Nam serpentes, capite, & cauda abiectis, sorices, glires, & mustelas comedunt. Hoc autem non debemus admirari; quoniam Galenus Mustelae carnem non damnauit; immò carnem Mustelinam sale conspersam, & exiccatam, in sapore, carnibus leporum similem constituit. Ideo in pe nuria annonae huiusmodi caro non est improbanda. Quare Fernandus Lopez, in historia Indica, narrat, tempore cuiusdam belli, milites captis decipula Mustelis, & in veru assatis pro alimento diù vsos fuisse. At omnia Mustelarum genera ne in cibo ab Hae breis adhiberentur, Sacrae literae vetuerunt; vel quia hoc animal dolis, & insidijs refertum, furti typum representet; vel quia, vt alij tradunt, hoc animal autibus concipere, & ore eniti perhibeatur; quo symbolo denotantur pessimi mores corum, qui auribus quod percipiunt, illicò alijs ore patefaciunt, quamobrem Gyraldus etiam in historia Deorum Sacerdotes Mustelae carnem non esitare asseuerauit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
