# De quadrupedibus digitatis 324

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN MEDICINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/324

Mustelinum verò excrementum, quod suauem moschi spirat odorem, in malignis affectibus, & in corruptione aeris praestantissimum erit remedium, & verisimile est, quòd in moschi defectu, aucta tamen dosis quantitate, à medicis substitui possit. Postremò tota etiam Mustela ad multas aegritudines conducit. Primitus Dioscorides in curatione morsuum venenatorum Mustelam sale inueteratam, detractis tamen intestinis, com mendat. Vnde Eustachius Rudius approbans Dioscoridis sententiam, aduersùs venena drachmas duas Mustelae exiccatae in vino propinat. Deinde Aetius summit paruum canem viuum probè saginatum, Mustelam pariter viuam, & in nouem sextarijs olei, & tribus libris butyri decoquit, postmodum in oleo percolato calido partes arthritide laborantes imponi iubet. Amplius, quia Mustela visionem deperditam recuperare dicitur, nonnnlli, ex Plinio, Mustelam excęcatam in aliquo vaso claudunt vnà cum anulis aureis, vel ferreis, donec animal pristinam visionem adeptum fuerit; & tunc huiusmodi anulos, tanquam amuleta, ad conseruandam visionem gestant. Ad finem tota Mustela comburitur, eiusque cinis varijs affectibus magno est adminiculo; & quamuis Galenus vt ipse recitat, nunquam Mustelam combusserit; tamen puluerem Mustelae exiccatae in morbo comitiali exhibuit. De cuius affectionis praesidio canens Quintus Serenus, sic inquit. Aptus Mustelae cinis esi, & hirundinis vnà. Galenus etiam praeter morbum comiti alem, huiusmodi puluerem in omni specie arthri tidis commendat, quia valentem digerendi facultatem possideat. Hinc nonnulli Mustelam in fictili cremant ad podagram. Alij vt Plinius, & Marcellus in humeragra ex puluere Mustelae, & sufficienti cerae quantitate ceratum componunt. Placuit tamen nuperis auctoribus potius cinerem, quàm puluerem ex Mustela parare; ideo Matthiolus in commentarijs ad Dioscoridem cinere crematae Mustelae aqua subacto, & illito vehe mentes capitis dolores mulcet, & oculis caligantibus iniecto, suffusiones emendat. Notum est cinerem hirundinum in angina insignem habere praerogatiuam; Plinius tamen in talimorbo cinerem etiam Mustelae adhibet. Marcellus autem ad catarrhum in fauces descendentem (vt remedium magis singulare inuenisse videatur) Mustelam, die lo uis; luna decrescente, in olla rudi, ita cremat, vt in puluerem redigi possit; deinde hunc cinerem cum melle mixtum patientibus praebet. Quintus Serenus cinerem huius animalis in elephantiasi magno vsui futurum esse praedicat his versibus. Huic erit aduersus cedri de cortice succus, Mustelaeque cinis, vel fusus sanguis ab illa. Idem Auctor in cauis vlceribus cinerem huius belluae non infrugiferum esse animaduertit dum canit hunc in modum. At si iam veteri succedit fistula morbo; Mustelę cinere immisso purgabitur vlcus.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
