Latin
DE MYSTELA SYLVESTRI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 326
Unproofread scanNot analysed yet
huius nominis, cuius colorem pilus huius Mustelae aemulatur. Sed aduertendum est, ne cum ictino, idest miluo nomen huius belluae confundamus; nam Graecis miluus iκτινυς, atquè etiam iκτìς nuncupatur. Deniquè haec species Mustelae Viuerra Latinis ab effectu nominatur; quoniam vi verruncet, idest animantes à cuniculis expellat; ad quem vsum multis in locis Viuerra nutritur. Grapaldus hanc bestiam pholitam vocitauit; Gesnerus autem pholeutam legendum esse arbitratur; cum apud Graecos φωλεὰ lustrum, &latibulum Ferarum significet; quae loca saepissimè Viuerra frequentat. Quapropter hispanicum vulgus has bestias pholeutas appellauit. Haec bellua secundum nonnullos Hebraeis Oach dicitur; licèt alij hoc nomine non modo Furonem, sed etiam Martem, &Cercopithecum exponant. Gallis Furette, Germanis Frett, Anglis Fret vocatur.