Latin
DIA FERENTIAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 328
Unproofread scanNot analysed yet
NATVRA, COITVS. PARTVS. LVSN INV Vrones, vt rerum naturalium scrutatores retulerunt, facilè cicurantur, &domi si alantur, in capsis ligneis plurimùm temporis dormiendo consumunt. Deinde ad iram si prouocentur, tunc excrementa alui admodum odorata egerunt. Praeterea quando fęminae intemperata libidine agitantur, nisi tunc mari commisceantur, inflatione correptae pereunt. Corre autem more felium multi affirmant. Insuper feminae sunt fecundae; nam septem, vel octo catulos vnica paritura edunt; dum tamen spatio quadraginta dierum vtero gesserint. Fętus post partum spatio triginta dierum cęci sunt, &die quadragesimo post acceptam visionem ad venationem proficiscuntur. BVS.