# De quadrupedibus digitatis 329

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DE PVTORIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/329

DE PVTORIO. CAIVMMILI SYNONIMA, ET ETYMVM. &Nter Mustelas syluestres secundum locum occupat illa, quae ab odore Putorium, vel Putorius nuncupatur; quoniam ab ore putidam halitum semper emittat; & quamuis omnia Mustelarum genera, quando irascuntur pessimè oleant, tamen per Antonomasiam Putorij nomen huic conuenire vi detur, cum non solùm haec Mustela bile afflictata, sed etiam absque vlla iracundiae occasione, mirandum in modum puteat. Nonnulli hanc Mustelam Ictim appellarunt, sed, auctore Gesnero, Ichthim scribere voluerunt; quoniam Gtaecis ὄχθυς pi scis exponitur; cum Putorius inter alias Mustelae species esu piscium summoperè delectetur. Hinc postea multi hoc nomen (Ichthim) corrumpentes, Iltim, & Iltissum Putorium cognominarunt. Italis ab odore fętido quem spirat, Puzolo dicitur, Gallis Putois, Sabaudis Poutter, Dalmatis, & Bohemis Thchorz, Polonis Vydra, Anglis Sitche, Germanis Sitschpronunciatur. Opinamur hoc animal à Scaligero, in exercitationibus aduersùs Cardanum, catum fętentem appellatum fuisse, non solum quia hanc belluam inter Castores, e Lutras connumeranerit, aliasquè animantes, quae piscibus victitant, sed etiam quia retulerit quòd hic catus fetens in Gallia Putois dicatur; quod de Putorio à nobis paulò antè assertum fuit, DIFFERENTIAE, Descriptio. Lbertus meminit cuiusdam Mustelae, quam Noerzam vocant, magnitudine Martis. Haec pilos ad colorem Lutrae accedentes gerit, syluas habitat, & semper in remotioribus nemorum penetralibus reperitur, & quoniam de se putidum odorem emittit; ideo nonnulli hanc bestiam speciem Iltissi, nempe Putorij esse statuerunt. Si ad descriptionem nosmet con uertamus, obseruabimus in Putorio caudam multò breuiorem, quàm in Marte, deinde reliquo corpore Marti valdè similem, paulò tamen maiorem. Circa collum Putorius angustior est, sed circa imum ventrem latior conspicitur in cauda, & cruribus nigrior, & ad latera flauior. Tegitur hoc animal pelle ex duplici pilorum ordine constante; alij enim sunt breuiores, alij verò longiores; breuiores flauitie, & longiores nigredine sunt insigniti; quapropter pellis haec intuentibus gratum colorem communicare solet. Inter auctores rerum naturalium in describendo hoc animali quaedam agitatur controuersia circa pedes. Scilicet vtrum crura finistri lateris breuiora sint, vt à quibusdam de Taxo relatum fuit, quia partem affirmatiuam aliqui auctores tutati sunt. Verùm hoc à veritate valdè recedere autopsia declarat; nam in officinis pellionum multae Putorij pelles quotidie ostenduntur, in quibus nulla pedum inaequalitas obseruatur. PVEe 3 ed by Ge τοῦ ττρ ΓσlοI σί VIOlloVSVSV

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
