Latin
LIPITDI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIPITDI MYSTICA, ET ALLEGORICA, Eo in sacris literis multa semper indicare visus est, vt omnibus verae sapientiae dotibus cumulatissimi viri exposuerunt; nam per leonem aliquando Deum quandoquè Angelos, nec non Sanctos, &Viros iustos designari hoc meridiano iubare lucidius esse opinamur, quemadmodum, &per leonem plerumque Dabolum, mortem, carnem caeteraquè mundana denotari hoc tam notius est, vt plura in id verba non sint insumenda. Inchoantes à primo dicimus, licet leo animal immundum sit, tamen ad diuinorum similitudinem propter aliquas insignes praerogatiuas admitti solet; hac de causa leo, &catulus leonis Christus Dominus noster vocatus est. Leo, quia Deus, ideo quando Salomon in prouerbijs scribit. Len ferocissimus bestiarum ad nullius pauebit occursum. Ioannes Arboreus in commentarijs per leonem inquit exponi posse Dei Imperatoriam, ®iam Maiestatem, quae omnibus terrorem affert, &de hoc diuino Leone scriptum est in Apocalipsi. Vicia leo de triba Iuda; quemadmodum, &D. Hieronymus in Naum per leonem destruentem leonem, Christum, Dominum vincentem Diabolum intelligebat, &Launaus Deum protegentem ficclesiam aduersus principes gentium leonem rugientem appellabat nixus assertis H ęremiae dicentis, &rugit Dominus de excelso cum grauiter minatur, hac etiam causa motus Lauretus, loco citato, per leonis faciem Deum punitorem designari attestatur, &eò magis, quia legitur apud Hieremiam, &gladius Dei quasi Leo vastator. Catulus leonis Christus dictus est, qua filius Dei factus est patuulus per assumptionem humanae naturae, &sicuri catulus leonis natus triduo dormire, deinde fremitu leaenae excitari fertur; ita per hunc, Chiistus filius aeterni Patris, &eiusdem naturae cum eo, cuius immensa est fortitudo, ostendtur, qui tertia die mirabili virtute excitatus est, &pro dictorum confirmatione veluti leo dormiens, quidquam non extimescit, &vigilantem cętera animalia reformidant, ita Christus dormiuit, vt leo nam mortuus Dęmones superauit, &cum voluit resurrexit. Huius sensum mysticum passim in Scriptis Isaiae legere possumus. Mystica leonis significatio post Deum ad Angelos trahi potest, nam quando legitur in Ezechiele similitudo autem eorum facies Leonis. Lauretus in sylua allegoriarum faciem leonis interpretatur Angelorum, vim illam principalem, &robustam, per quam occulto diuinitatis arcano similes pro viribus euadere nituntur operti spiritualibus vestigijs, cum ineffabili, celeritate ad fulgoris diuini secreta tendentibus. Cęterum cum leo Angelos denotet, vt hactenus fuit explicatum, nos admiratione nulla corripi debemus, si leonis voce illi, quibus cum Deo perpetua fuit necessi. tudo, demonstrentur veluti Apostoli signantur per illos duodecim leonculos in solio Salomonis existentes, qui in Iudicio vnà cum Christo iudicantes sedebunt, sed per faciem leonis, licèt hanc D. Augustinus Mattheo attribuat, Marcum ad mentem D. Hieronymi debemus intelligere, de quo Baptista Mantuanus cecinit. Marce Comes Petri quondam leuitica proles, Cui faciem vates os effigiemque leonis. Et paulò in feriùs huius reddens rationem talia dedit verba. Marcus enim regale aliquid dignumquè Leone Principio fatur. Prophetae quoquè inter hos locum tenent, quorum rugientium aduersus peccatores sonus