# De quadrupedibus digitatis 340

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, ESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/340

LOCVS, VSVS. Criptum reliquit Gesnerus, quòd pelles Ginettae Lugduno in Germaniam afferuntur. Nostri pelliones illas ex Hispania tanquam à loco natali horum animalium deferri asserunt. Horum opinioni fauet Cardanus, dum Ginet. tas Hispaniae proprias animantes esse testificatur. Si locum particularem, quo praecipuè gaudet, consideremus, sciendum est hoc animal circa loca aquosa versari, ut inde victum quaerat, vt Vincentius in Speculo naturali promulgauit. Postremò animadvertendum est tegmen Ginettae connumerandum esse inter pelles nobiliores, ex quibus pretiosa indumenta fulciuntur. Quapropter optima de causa Cardanus nobilissima Lincum, Mustelarum, & Ginettarum tegmina appellabat. Hodie nostri Pelliones semimanicam hyemalem ex pellibus Ginettae consutam vigintiquinque, & etiam triginta libris monetae Bononiensis iuxta pellium bonitatem venundant.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
