# De quadrupedibus digitatis 341

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, FORMA. ET DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/341

FORMA. ET DESCRIPTIO. Enodeus agens demateria medica literis mandauit hoc animal praeditum esse ritu oblongo instar Taxi, barbitium, & maxillas inferiores albas, corpus longum laterales ventris, partes albicantes, & dorsum ex obscuro ci Ver nereum, maculis nigris conspersum habere. Quamuis autem multi hoc animal feli assimilent, quia noctu ex oculis splendorem emittat, linguam tamen vt felis non habet asperam. Deinde magnitudine selem domesticum superat, & asperis rigidisquè pilis vestitur. Gesnerus autem magis accuratam descriptionem afferre videtur; dum tradit hoc animal dentibus, & pilis asperioribus armatum; à capite ad initium caudae integrum hominis brachium adae quare, altitudinem crurum vsquè ad pedes ad trientem brachij reduci, magnitudinis esse ferè vulpinae, & colore lupino macu. is nigris resperso insignitum, folliculumquè circa inguina gestare, in quo odoramentum Zibethum nuncupatum, colligitur. Non defuerunt clarissimi viri, qui contemplantes iconem huius animantis à Bellonio in obseruationibus exhibitam, nec non iconem datam à Gesnero, & à Clusio in Curis posterioribus, in hanc descenderunt sententiam duas huius belluae species assignandas esse; quatenus icon Bellonij ab alijs discrepare videatur. Verumtamen Cati Zibethici, seu Ciuettae, quam ipse Bellonius Hyenam veterum esse, magno errore, arbitratur, legitimam descriptionem attulit; iconem verò genuinam non adposuit; cum non satis exactè veram huius animalis formam repręsentet. Quapropter huius bestiae duas species dari non est statuendum, sed tantummodo ad iconem Gesneri, vel Clusij respiciendum esseopinamur. Immò vt huius asserti veritas omnibus legentibus magis innotescat, anibas icones exhibere non piguit. NATVRA. & Mores. Radidit Cardanus, in volumine de rerum varietate, hoc animal ob feram naturam nullo vnquam tempore mitescere. Verùm hoc assertum à Scaligero acriter repudiatur; cum ipse plures animantes huius generis, & Romae, & Mantuae adeò mitificatos viderit, vt innoxiè ab hominibus supra humeros gestarentur. Renodeus quoquem verba faciens de materia medica retulit, hoc animal esse quidem Indicum, s ed hodie apud Europęos valdè frequens, cicuratumquè ob seruari; cum Lutetiae in multorum aedibus ipse contrectari impunè conspicatus fuerit. Ad rem Bellonius narrat in Obseruationibus quemdam virum nobilem, qui Alexandrię Florentinorum consulem agebat, habuisse Ciuettam ita mitem, & placidam, vt cum hominibus colludens nasum, aures, & labra dentibus sine noxa apprehenderet; posteà addit hanc ab ineunte aetate humano lacte educatam fuisse. Φγψμε Ff 3 LOced by

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
