# De quadrupedibus digitatis 348

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SYNONIMA, ET ETYMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/348

SYNONIMA, ET ETYMVM. Sidorus in libris originum Leporem ob currendi celeritatem quasi leuipedem dici asseuerauit. Sipontinus verò hanc etymologiam non ad leuitatem, sed ad sonum retulit; quoniam Lepus mollissimè incedens, propter villosos pedes, non audiatur. Pontanus in symbolis ad secundum Georgicorum Virgilij huius animalis etymum ab antiqua voce gręca deriuare arbitratur; qua Aeoles Beotij vtebantur, quoniam hoc animal λπορν indigitabant. Graecis vocatur λαγὼὸς, estquè generis masculini, legitur etiam λάγειος, immo λαγώς voce Attica, & λαγος voce Ionica, vt docet Eustathius. Quamuis apud Hesychium, & Varinum λωγὼς per omega Lepus terrestris, & per omicron Lepus marinus, vel fluuiatilis esse perhibeatur. Alioquin Lepus terrestris λαγώος χερσαῖος cum sua differentia pronunciari potest. Variametymi graeci originem Auctores etiam varij protulerunt. Nonnullis dicitur λαγωὸς ἀπθτοῦ λάε, nempe à videndo; cum hoc animal etiam dormiens oculos non claudat. Alij deducunt hanc vocem à λα particula epitatica habente vim augendi significatum, & à voce ā vel ἂς, ὀτὸς auris; cum Lepus longiores, & ampliores aures habeat, quàm moles corporis expostulare videatur. Praetereà, quia λάγrus, siue λάγνος apud Hesychium, & Suidam lasciuus, & salax exponitur, & Eustathius scri bit λάγνον dici videri per syncopem, quasi λώγονον nempè admodum sęcundum, & semine refertum. Nos hinc Leporis etymologiam deducere poterimus, cùm salacitas, & foecunditas huic animanti optimè conueniat. Aliquibus Graecis Lepus nominatur πτῶξ. alijs τάχινης, sed de his vocibus vbertim in Epithetis agetur. Cretenses iuxta Hesychij, & Varini sententiam Lepores κεκοῦνας appellant. Aristoteles, & alij Leporem Dasypum nuncuparunt; quoniam pronam, & supinam pedis partem villosam habeat. Multi hoc nomen cuniculo tantùm assignarunt. Verùm cum tam Lepus, quàm cuniculus villosita te pedum gaudeat, vtrisquè tamen competere poterit. Sed Auctores saepè saepius haec nomina confundunt, & Dasypi nomen cuniculo potius, quàm Lepori attribuunt. Alber tus Leporem Trochum Aristotelis interpretatus est, idquè ex eo colligimus, quia Aristo teles in historia generationis animalium explodens eorum opinionem, qui vtrumque fexum animantibus assignabant, hyenae, & trochi meminit. Niphus autem in Commen tarijs tradit, quòd Albertus per trochum Leporem intellexit; cum apud vul gum inualuerit opinio, Leporem vtroquè sexu praeditum esse. Hebraicè Lepus dicitur Arnebet foeminini generis, hocque vocabulo omnes Iudaei nihil quàm Leporem intellexerunt. D. Hieronymus non aliter vertit Septuaginta Interpretes interdum Cherogryllium, interdum Dasypodem interpretantur. Sed cherogryllium non aliud, quàm Echinum esse in proprio capite ostendemus. Chaldaeus pro Arnebet legit Arneba. Arabs Ernab. Persa Kargos. At vocabulum Hebraicum Schaphan, quod habetur in Prouerbijs, D. Hieronymus lepusculum vertit. Apud Auicennam Lepus vocatur Arnebberi, apud Syluaticum Arnaberri, Arnebus, & Arneben. Apud Saracenicos Arneph. Italicè Lepre, estque generis foeminini, Gallicè Licure; Hispanicè Liebre, Germanicè Hase, Anglicè Anhase. Illyricè Zagiez.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
