Latin
DESCRIPTIO, & DIFFERENTIAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 349
Unproofread scanNot analysed yet
Quiedus in summario Indiae Occidentalis scriptis mandauit in illis regionibus vagari Lepores, quorum dorsum leporini est coloris, reliquo corpore albo cum lateribus leuco phęis. Plinius in historia naturali tradidit, Lepores albos in alpibus inueniri, eiusque opinioni adstipulatur Matthiolus, qui Lepores candicantes in summis vallis Ananiae montibus frequentes obseruauit. Hanc opinionem roborare videtur Olaus Magnus; dum post autumnale aequinoctium, primo praesertim niuium casu, Lepores pilum album induere asseuerat. Renodeus verò agens de materia medica à praedictorum fententia recedens, niuium tempore intuentibus tantummodò videri testificatur. At Bruyerus in tractatu de re cibaria id niuibus non esse attribuendum opinatur, quoniam ipse albos Lepores &Perdices aestiuis etiam diebus conspicatus est. Aristoteles in libro de coloribus Leporem album agnouit. Gesnerus quoquè candidum vidit Leporem cum pilis in summitate aurium nigris, carnemquè caeteris teneriorem expertus est. Leporum alborum meminit etiam Hermolaus, dum hos rarò Romam perferri scripsit. Apud Scaligerum, in exercitationibus contra Cardanum, in Alobrogum alpibus Perdices, &Lepores albos vagari feruntur. Calphurnius de his etiam mentionem fecit in Bucolicis hunc in modum. ——vidi genus omne Ferarum, Eclog. 7. Hic niueos Lepores, &non sine cornibus apros. Deniquè T. Vespasianus Stroza in Eroticis de Lepore albo sic canebat. Paruus erat, totoque nitens in corpore candor, Maeandri niueos exuperabat aues. His addamus Varronis assertum, qui tria Leporum genera esse statuit; vnum Italicum