Latin
ANATOMICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 353
Unproofread scanNot analysed yet
Demùm hoc animal solertia ingenij plurimùm valet, quam in tribus demonstrare solet. Primò in cubili sibi fabricando; nam Aeliano teste, cum frigus mirandum in modum abominetur, hyeme impendente, cubilia in locis apricis constituit; aestate verò in locis ad Aquilonem sitis cubat. Secundò Lepores in victu sibi comparando inatam ingenij pręstantiam ostendunt: quoniam ad pabula longinqua semper proficiscuntur, non solum quia cibi pere grini desiderio teneantur; sed etiam vt longo itinere se exercentes, pedum celeritatem firment. Tertiò tandem in venatione acris ingenij specimen trifariam praeseferunt. Primitus, ex Aeliano, Lepus à canibus, atquè venatoribus fugiens, eorum cursum diligenter obseruat; nam si ad persequendum sint tardi, &segnes, tunc ipse etiam lento gradu, ne vires deficiant, properat. Sin canes iter accelerantes conspiciat, ipse quoquè citatissimo cursu fertur. At, si accidat, vt longo interuallo canes, &venatores relinquat, tunc Leporum ad aliquem ascendens tumulum, &in pedes posteriores se se erigens, tanquam ex aliastutię. qua specula insectantium certamen respicit, eosquè in cursu debiles deridet. Deindè ad fallendos venatores alio ingenio vtitur, nam per flexuosas incedens vias omnes frutices, &stirpes euitat, ne pili ijs adhaerentes canibus praetereuntibus aliquem odorem lib. 3. cyneg. praebere possint. Hoc eleganter expressit Bargeus his versibus.