Latin
COITVS, PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 357-2
Unproofread scanNot analysed yet
Decerpunt lęti turgentia gramina campi,
Et culmos segetum, &fibras tellure repostas
Nerbarum, &lento morsus in corticè figunt
Arboris, atque vdos attondent vndique libros;
Nec parcunt strato pomorum, aut glandis aceruo,
Aut vicię, aut milio, aut procerae frondibus vlmi,
Praecipuè gratae syluestria gramina mentę,
Quęque colunt riguas inculta sysimbria valles,
Et vaca serpilla &puleij ignobile gramen.
Percipiunt.
Leporibus verò in leporario inclusis omnia intuborum, lactucarum, &aliorum olerum
genera exhibenda, ibiquè serenda esse censemus. Deindè in praedictorum inopia cicer, hordeum, cicercula, &alia legumina ex horreo deprompta, &aqua pluuia macerata illis obijciuntur, quoniam sicca etiam à lepusculis appetuntur.