# De quadrupedibus digitatis 357

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, COITVS, PARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/357

nas mordicus euellunt, deinde spinis nudatum deuorant. Sed hoc à veritate alienum esse existimamus, cum Lepus inter animalia carniuora non connumeretur. Hoc autem assertum potiùs de Vulpe, quàm de Lepore promulgandum est. Ideo certum & exploratum est Lepores noctu potius, quàm diu ad viridia pabula proficisci, & lacteis potissimum plantis vesci; hac causa in ventriculo coagulum generant, & more bisulcorum, teste Edoardo Vuot, ruminant. Hinc pastores lacteis herbis lac coagulare didicerunt. Praeter haec, arborum etiam cortices appetunt; quocirca Olaus Magnus, Solo niue tecto, cortices pinus, quercus & po puli Leporum Septentrionalium escam esse statuebat; non autem niuem, vt multi cum Plinio commenti sunt; etenim in summis montium iugis, tempore niuis, Lepores albescere, niueque liquescente rutilescere perperàm asseuerarunt. Insuper vuis quoque vt intelliximus, pro cibis Lepores delectantur; quamobrem de hoc festiuum legitur Agathię Scho liastici epigramma in libro sexto Authologij graeci, ad quem locum breuitatis studio, lectorem relegamus. Bargeus deniquè cuncta cibaria, quibus Lepores gaudent, breuiter complectitur his versibus.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
