Latin
CAPIENDI RATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 359
Unproofread scanNot analysed yet
Hic igitur plagae supra palos furcatos terrae leniter infixos sunt tendendae, vt Fera irrum pente protinus concidant; sed tunc necessarium est, vt aliquis cassibus assistat, vt Ferae illabenti mox accurrat, alioquin ab illis extricata euaderet. Conradus Heresbachius, In Thereuineunte aestate, aliummodum Leporis irretiendi docet. Ab vtraquè parte segetum traticè. hit funiculum, cui tintinnabula, &pennas appendit, adeout funiculo leuiter etiam contacto, tintinnabula sonum edant, &pennae vibrentur, quibus Lepores perterrefacti rectà pro gredientes in plagas segetum extremitatem circumuallantes impellantur. Petrus Cre scentiensis proponit laqueos, quibus interdum Lepores per certas semitas, vel per sepium foramina progredientes irretiri solent. Amplius ab auibus etiam rapacibus, &praecipuè ab Aquilis Lepores comprehenduntur. Id non fuit ignotum Iuuenali quando dixit. Sed Leporem, &Capram famulae Iouis, &generosae In saltu venantur. Satyr. 14. Virgilius quoquè huius meminit dum inquit. Qualis vbi aut Leporem, aut candenti corpore cycnum Sustulit alta petens pedibus Iouis armiger vncis.