# De quadrupedibus digitatis 360

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, ANTIPATHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/360

Ex cane cepit canis me. Quid hoc monstriest in me Ferę
Aquatilis, & terrestris animum habent vnum.
Aetherem reliquum habeatis, ò Lepores, peruium, sed metuo,
O Coelum. Etiam tu fers stellatum canem.
Ausonius autem
sic reddidit.
Trinacrij quondàm currentem in litoris ora
Antecanes Leporem coeruleus rapuit.
At Lepus in me omnis terrę, pelagiquè rapina est.
Forsitan, & coeli, si canis asira tenet.
Aliter etiam sic latinè redditum fuit hoc epigramma.
Me canibus canis eripuit squamosus in vnda.
Ergo canes ęquor, non modò terra parit.
Restat adhuc aether Lepores, sed terret & ipse,
Nam micat in coelis inter, & astra canis.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
