# De quadrupedibus digitatis 367

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, EMBLEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/367

EMBLEMATA. & Symbola. Eporem inter vepres somnum apertis oculis capientem depinxit Camerarius in libro Emblematum ex animalibus, cum hac inscriptione. VIGI. LANDVM. Hoc argumentum ad vigilantiam, & attentionem mentis transferri potest. Quandoquidem Cicero pro Plancio ad rem scribebat. Vigilandum est semper, multae enim insidię bonis fiunt. Item huiusmodi vigilan tia ad illam Demosthenis poterit comparari, qui antelucanas opificum operas praeuenire solitus erat. Hac enim multi celebres viri perpetuam laudem, & gloriam sibimet conpararunt. Ad rem nostram facit sententia Platonis, qui scripsit somnum longum ne què corporibus, nequè animis, nequè rebus gerendis aptum esse. Nemo enim dormiens, vllius est pretij, nihilomagis, quàm qui non viuit. Qui igitur vitae, & sapientiae curam gerit plurimo tempore vigilare debet; tantumquè somni capiat, quantum ad valerudinem attinere potest; distichon autem Camerarij subscriptum emblemati sic se habet. Luminibus dormit patulis Lepus, aduigilandum; Insidijs quoniam cingimur innumeris. M. Claudius Paradinus, in Heroicis, figurauit Leporem in centro circuli, cuius periferia passim acutis gladijs est munita, itaut lepusculus ibi obsessus esse videatur, cum hoc titulo à sacris paginis desumpto. FORISVASTABIT EOS GLADIVS, ET INTVS PAVOR. Hoc enim nos reddit certiores, nusquam cr iminosis tutum dari refugium cum igitur Lepus timoris symbolum esse feratur; hinc sit, vt aliquod secretum negocium peragentes, timentesque ne detegantur, aut pellem Leporis, aut eius iconem ostentent. Russellius quoquè in libro de memoria artificio sa huic timiditatis symbolo nixus, pro homine meticuloso Leporem sumebat. Immò aures Leporis erectas pro memoriae symbolo exhibebat. Deinde lectae venustatis symbolum haec bellua, tanquàm pulchritudine conspicua vel ob fęcunditatem praeclara, omnium animantium veneri ca rissima, & sacrata esse perhibetur. Idcirco Philostratus, in Picturis delineat Leporem sub Malo arbore inter Amores ociantem, quem poma decidua depascentem, Amores deturbare conantur, dum alius complosis manibus, alius clamore, omnesque simul modò huc, modò illuc ad cursum agitant; immò alius tanquam aliquid iaculaturus, impetum in eum facit, alius Leporis cruribus infidias molitur; Ille vbi iam iam apprehensus est, mollissima pilorum lubricitate, nullo negocio, se expediens sublimi saltu capturam euadit. Itaquè Amores risu diffuentes, partim in latus, partim supini per herbam passim strati peruoluuntur. Nemo tamen sagittam in Leporem intorquere conatur, sed viuum capere contendunt, gratissimam veneri matri victimam oblaturi. Optimo igitur iure quidam poeta fęlici, & fecundo natus ingenio, Amantem cum venatore Leporum comparauit, hoc epigrammate. 79πο

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
