# De quadrupedibus digitatis 372.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 372.5 to 372.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/372.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/372.5

Hi enim cum quopiam litibus, & rixis contendere non audent; immò laesi etiam non se tutari conantur. Iuxta illud Ecclesiastici. Pauper autem laesus tacebit. Ex altera parte diuites etiam, & peccantes ad lepores possunt comparari; proptereaquod quid non metuunt diuites, an non latrones? an non potentes? an non inuidos? an non calumniatores? sed quid calumniatores, & latrones dicimus? famill ares etiam suos suspectos habent. Immò alia de causa Lepores appellari possunt; nimirum quia pedes, more Leporis, vellere diuitiarum tectos, nec non anteriores, idest affectus spirituales posterioribus, idest mundanis breuiores habeant. Ideoquè velociori cursu tendunt ad montes honorum, & dignitatum, ad quas semper anhelant; sicquè conuallem, idest humilitatem, versus quam nesciunt currere, aspernantur. Praeterea peccantes aliam leporis proprietatem imitantur. Etenim hic quot agit annos, tot fissuras sub cauda gerit. Pariter illi, quò plus viuunt, eò multiplices, & numerosiores ad Infernum fissuras, nempe aditus sibi parant; cum in dies magis, atquè magis in noua crimina incidant; recedunt enim à praecepto Ecclesiastici. Ne adjcias peccatum suprà peccatum. Tandem cum duplex leporum genus ratione molis corporeae constitutum fuerit; scilicet magnum in cur su valde velox, & aliud paruum, quod li benter subterraneas caueas fodit. Possumus nos magnos Lepores Principes, & Potentes appellare, qui ad offensionem velociter currunt. Paruos verò mercatores, & auaros indigitare. Siquidem hi interrenis diuitijs, quarum amore irretiuntur, amplas E cauernas sibi aedificant, & postea tàm magni, quàm parui, ritu leporum, fegetes pauperum E. σσυ depascuntur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
