# De quadrupedibus digitatis 374

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN CIBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/374

Quapropter non erit admiratione dignum, si Prisci aegrè ferrent, quando in lauto epularum apparatu lepus non benè coctus apponebatur. Huius meminit Martialis in Rusum quando dixit. lib. 3. epigr. Esse negas coctum leporem, poscisque flagella, Mauis Ruse coquum caedere, non leporem. Immò si quis olim esset, cui leporinę carnes gratae non fuissent; id passim ei magni probri vice obijciebatur; vt apud Martialem manifestatur. Itaquè nunquam cessabant bo nitatem, & suauitatem huius carnis laudibus prosequi. Ad rem Baptista Fiera sic lib. 3. epigr. canit. Laudati leporis mihi pulpamenta reponas, His meus abradi iam didicit stomachus. Igne suo durant aluos; sed renibus arctas, Et norunt femori pandere grata vias. Iupiter alme datur lepori si sexus vterque, Nec Fera, nec malus est, omnibus esca placet. Martialis quoquè suorum carminum praeconio huiusmodi carnem extollens, caeterorum

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
