Latin
MBLEMATA, ET SYMBOLA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 375-2
Unproofread scanNot analysed yet
MBLEMATA, ET SYMBOLA. Con felis libe rè excurrentis pingitur à Camerario cum hoc titulo. Embl. 78. BITRII MIHI IVRA MEI. Huius emblematis argumentum desumpsit à Paradino, qui hoc militare Insigni Alanorum, &Burgundionum esse perhibuit. Quandoquidem ipsi in vexillis picturam felis liberè vagantis semper gestabant, vt omnibus patefacerent pro liberrate defen denda totis viribus semper pugnandum esse. Cum felis animal libertatis amantissimum difficulter aliquo in loco coerceri possit. Subscripsit igitur Camerarius hoc distichon. Inuicta lethum pro libertate pacisci Pugnando quondam gestiehat Teutona virtus. Alibi Camerarius effigiauit selemin muscipula clausam cum muribus circumqua què sa lientibus, addita hac inscriptione. FEROCES REDDIT IMPVNITAS Sed quoniam huius meminimus in capite de mure cum versibus Paradini. Propterea in praesentia distichon Camerarij afferemus, quod sic se habet. Hostem, qui captum rides, fuge robur habentem, ε κρ Perrumpet felis carcere clausa diu. Figura etiam felis Viri prudentes in formandis phrenoschematibus vti possunt; dummodò animal in aliquo actu iocoso, &risu digno non effigient. Quod praestitit ille, qui felem cum mure prehenso colludentem &interdum ad necem mordentem delineauit, cum Dicto. SIC MEA FACIT AMICA. Inter symbola Ricciardus scriptis man In Somm. dauit felem auferentem frustum carnis, &virga à muliere verberatum, designare furen symb. qui nesciat furtum occultare, vel imprudens facinus denotare. Praetereà felis, cum alsimal melancholicum esse feratur, hominis tristis symbolum esse dicitur. Tandem Russellius, in tractatu memoriae artificiosae, selempro symbolo litterae F. praedicat. ET OSTENTA. PRAESAGIA. Foculi felium iustò lucidiores esse videantur, &si selis crebra frictione caput, collumque elatis supra aures pedum palmis demulceat, pluuiam prae eei sagiri inquit Pareus. Hoc autem non videtur à ratione alienum ob siccam animalis temperaturam, nam, humidiore facto ad pluuiam aere, feles se sili. 1. deimas. benter fricant, vt huiusmodi humorem à corpore abigant. Oculi quoquè ὅrt. lucidiores apparent quia aere obscurato spiritus dissipati congregantur; &congregati magis radiant. Insuper catum, praeter consuetudinem per foramen alicuius ostij ingre dientem Prisci, vel phantasma, vel malum Daemonem esse putabant. Immò ad hoc animal Goc mal omne quadrupes pauoris speciem subiens reducebant, vt animaduertit Suessanus. Qui author explicat etiam quid indicet catus per foramen intrans, Luna in singulis Zolib. 1. de audiaci signis existente. Illud autem pro ostento Hieronymus Cardanus reputauit. Quod gur. accidit Stephano Cardano viro octuagenario catum masculum educanti, &in delicijs, vt fieri solet, habenti. Nam cum senex ad mortem aegrotaret, iamiamque animam ageret, felis è gradu se erexit, diuquè inspiciens Dominum laborantem, tandem edito li. 14. de reingenticlamore abijt, nec postea vnquam visus est. Simile quidpiam recitat de Lar. var. c.