# De quadrupedibus digitatis 375

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, HIEROGLYPHICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/375

Insuper quaerit Nolanus; cur feles verbere, aut saxo contusae, & ferè exanimatae; vt anhelitu priuae esse videantur; ονα δτ το] non multò post reuiuiscant, atque conualescant, huius signum est, nam ab altissimis tectis supra saxa decidentes, vt plurimum; aut parum, aut nihil patiuntur. Eruditi viri hanc afferunt responsionem, nimirum feles mollibus, & glurinosis ossibus esse refertos, ideoquè ictibus cedentia non frangi. Alij respondent profundas corporis cauitates ob ictum, ita arctatas, vt nequè vox, nequè anhelitus emitti queat, paulò post diduci a spiritibus, qui in, spatijs constrictis generantur ex resoluto, & glutinoso humore, quo semper huiusmodi animantia redundant. Praedictis addamus animalis agilitatem quae feles eadenm tes ferè semper adiuuare solet. Postremò quaerunt aliqui, cur felis cerebrum comedentimocumentum, cum tamen eius caro elixa, vel ossa nutrimentum afferat. Respola dent multi virulentam qualitatem potius in cerebro, quam in reliquis partibus animantis dominari; quemadmodum in viperarum capito uirosa materia residet; cum reliquum corpus bezaarticam facultatem possideat. Praeterquamquòd cati cerebrum maximè hu midum à calore humano exagitatum facillimam putredinem concipit. Quod in reliquis animalis partibus equtingere nequit; cum hae in assatione, & elixatione omnem malam qualitatem deponant.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
