# De quadrupedibus digitatis 38

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, EMBLEMATA, SYMBOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/38

Caudam leonis Prisci ab ἀλκὴ quod est robur, Alcęam dixerunt, quia leones in principio iracundiae cauda terram verberant, in augmento terga, quasi velint sibimetipsis robur addere, ideo hoc emblemate admonemur irae impetum esse coercendum, nisi velimus in belluam ferocissimam transformari. Alij pugnaturum leonem depingebant cauda erecta, & ore aperto, illique huiusmodi inscriptionem assignabant. VIS CONLib. symb. SILII EXPERS MOLE RVIT SVA, hoc taxabant illos, qui fisi fortitudine rationem, & consilium aspernabantur. In hoc genere Aegidius Sadelerus inter Symbola Regum Poloniae effigiem leonis, quasi ad pugnam concitati format, & illi addit hanc inscriptionem. ME ME VINDICE. Idem auctor paulò inferius proponit figuram Leo in actu leonis pedibus anterioribus, & ore venabulum tenentis cum inscriptione. VEH. timoris ex ILLI. Et hoc inter Symbola Gidelberti Austriaci connumerat. Praeterea leo in actu hibet emble timoris depictus alia nobis suppeditat emblemata, nam Camerarius leonem fugientem mata. à face accensa effigiauit cum his verbis, MAGNOS VANA TERRENT. Deindè Intib. symb. subscribit simile distichon. & emblem. Non est ingentis vis expers vlla timoris: Sic pauet infesto percitus igne Leo. Embl. 46. Pariter Iunius leonis fugientis à venatoribus habentibus accensas faces Ideam protulit cum hoc Dicto. MALAGMA PHILOSOPHIAE. Deindè subscribit haec carmina. Getulus leo non sic aliud quàm metuit Tedam flamminomam qua rabies sęua cadit. Sidit trux animus cum facibus luciferis Cęlestis Sophiae haud supplicijs terriculis. Hac ratione Auctor conatur nobis manifestare philosophiam aegritudinibus animi

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
