Latin
DE CVNICVLO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 382
Unproofread scanNot analysed yet
DE CVNICVLO. Cap. XXIV. AEQVIVOCA. Vniculorum historiam post leporem, literarum monimentis tradere non rationi consonum, sed necessarium esse duximus proptereaquod, in antecedenti historia, Cuniculos inter leporum species, ad mentem clarissimorum virorum, collocauimus; sed nominis ambiguitas postulat, vt prima fronte, aequiuocatio manifestetur. Cuniculus igitur est quicunquè meatus subterraneus arte paratus, non à Cuniculis animantibus nuncupatus, quia in etymo logijs daretur circulus, quod tanquam absurdum vitandum est; sed potius à cuneis (auctore Festo) quiomnem materiam findendo intrant. Licèt Cato de re militari verba faciens milites ab his animalibus, effodiendae terrae modum didicisse affirmauerit. Itaut Martialis ad id alludens cecinerit hunc in modum. Gaudet in effossis habitare Cuniculus antris, Monstrauit tacitas hostibus ille vias. De his occultis Cuniculis locutus est Baptista Mantuanus dum dixit. Quę folitę in tenebris cęcos habitare Cuniclos. Vegetius huiusmodi Cuniculos specus subterraneos, &secretas sedes arte defossas ad