# De quadrupedibus digitatis 384-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NATVRA,MO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/384-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/384-2

NATVRA,MO RES, ioa.en Ingenium. o a, Vita cuniculis, & leporibus communia natura attribuit, sed praecipuè cur sum, & timorem. Nam si lepores cursu, cuniculi etiam saltu capturam eui dunt. Praeterea degentes in aliquo loco, si quid periculi senserint, illum deferunt. Verùm quando vnus, vel alter migrat, reliqui etiam tanquam communem fociorum ducentes iniuriam gregatim abeunt. Amplius natura illis timiditatem congenuit, nec non ruminationem. Etenim narrat Gesnerus se intellexisse à nonnullis cuniculos domi alentibus, per horam à cibo mandentes depre C hensos fuisse. Licèt autem apud veteres auctores legisse non meminerimus lepores, & cuniculos ruminare. Id tamen verum esse colligimus, cum coagulum leporis, instar ruminantium habeant. Praeterquamquòd scarus etiam piscis ruminat, cum unico dum taxat ventre praeditns, & vtrinquè dentatus sit. Immò & mures pontici vtrinque denta ti, teste Aristotele, ruminant. Cuniculi etiam sunt huius naturae, vt in gentes irarum motus concipiant; hominem tamen non mordent, at sibi inuicem, aemulationis studio, ita mi festi sunt, vt alter alterum quandoquè auribus, quandoquè pedibus mancum, & muti lum reddat. Verumtamen sunt animantes, qui facilè mansuefiunt. Quapropter Cardanus tradit se obseruasse cuniculum cicuratum Zepedae patritij Hispani, qui canes vltrò persequebatur, deinde longa consuetudine canem domesticum impetebat, cum tamen canis cuniculo triplo maior existeret, hic enim, vel domesticorum metu, vel alia de causa cuniculum metuebat. Tandem cuniculi aliud ingenitum habent à natura, vt terram assiduè suffodientes specus multifores sibi comparent. Quarè M. Varro scriptis mandauit in Hispania non in celebre oppidum in loco arenoso aedificatum adeò ingenti vi cuniculorum effossum fuisse, vt dirutis męnibus, & prostratis aedificijs, incolae aliò mi grare, & nouas fedes quaerere coacti fuerint. Latent igitur cuniculi in prae dictis antris, à quibus non nisi manè, & vesperi egrediuntur. Immò, teste Heres bachio, nunquâm procul ab ipsis pascuntur, vt, visis canibus, aut venatoribus, ad ipsos conseltim se recipere possint. Ad finem addit Agricola huiusmodi animante tanquam impigros, & aeris ingenij esse celebrandos. Siquidem foueas, in quibus stabulantur; arena cooperiunt, ne à transeuntibus deprehendi possint. ri, 21v IeN COl

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
