Latin
CVNICVLVS CINEREVS CVM TRIFOLIO PRATENSI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 387
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ipse à nostratibus, nec ratione coloris, nec ratione corporaturae, nec ratione saporis car nis vllo modo discrepare opinatus est Tandem in regionibus etiam frigidioribus versantur; Cuniculi vnam Scaliger circa Mosaiscum oppidum Moscouitarum innumeram cuniculorum multitudi. bi copiosi. nem diuersi coloris recenset. Apud Zelandos, in ipso propemodum Oceani aditu, im mensa vis cuniculorum conspicitur, qua post Solstitium brumale tota Brabantia alitur. In historia etiam Batauiae haec habentur verba. Vnum penè omiseram, quod tamen inter delicias, &opes, quibus se iure summo, iactare, &gloriari posset Hollandia, quasi auctarium numero accedere debet. Pellium cuniculorum innumeras myriadas conficiunt, quae omnes in eas oras amandantur, à quibus mustelinae pelles, &martes, &zobelli remittuntur.