# De quadrupedibus digitatis 387

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, CVNICVLVS CINEREVS CVM TRIFOLIO PRATENSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/387

Verum ipse à nostratibus, nec ratione coloris, nec ratione corporaturae, nec ratione saporis car nis vllo modo discrepare opinatus est Tandem in regionibus etiam frigidioribus versantur; Cuniculi vnam Scaliger circa Mosaiscum oppidum Moscouitarum innumeram cuniculorum multitudi. bi copiosi. nem diuersi coloris recenset. Apud Zelandos, in ipso propemodum Oceani aditu, im mensa vis cuniculorum conspicitur, qua post Solstitium brumale tota Brabantia alitur. In historia etiam Batauiae haec habentur verba. Vnum penè omiseram, quod tamen inter delicias, & opes, quibus se iure summo, iactare, & gloriari posset Hollandia, quasi auctarium numero accedere debet. Pellium cuniculorum innumeras myriadas conficiunt, quae omnes in eas oras amandantur, à quibus mustelinae pelles, & martes, & zobelli remittuntur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
