# De quadrupedibus digitatis 39-4

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SIMVS AFFECTVS AMOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/39-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/39-4

in quibus leonum effigies cùm aliorum animantium, & variarum rerum figuris represenVexilla effitantur. V. G. habemus in Picta Pocsi vexilli picturam, in cuius altera parte leonis, in gie leonis in altera verò vulpis figura delineatur cum inscriptione HOAEMIKH, idquè pulcherri signita. mo hexasticho declarat innuens licere aliquando in bello, vti stratagemate, & huc spe ctat illud adagium in prouerbijs expositum. Quo leonina pellis non veruenit vulpina est affuenda, versus autem sic se habent. Fili Ars gemina est helli, vel vi, vel fraude gerendi, Vt victore hostis victus ab hoste cadat, Tecta quasi vulpis fraus, vis quasi aperta leonis, Sit dolus, an virtus, sed quis in hoste reget? Ergo Aquilae valeant, Lupi, & Vrsi, Minotauri, Vexillis Vulpes, & Leo signa fient.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
