# De quadrupedibus digitatis 4-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DE LEONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4-2

Leaena mereIlla quod est foedum tacuit, quod tarpe repressit. trix. se excusat Auctor, quia Leaenam meretricem inter claras mulieres collocauerit, inquit enim se praeclaras mulieres intelligere, non tantùm pudicas, sed ob aliquod insigne facinus insignes, e claras; nam haec Leaena, cum Armonius, & Ariston pro liberanda patria à tyrannide Hysparem immanem tyrannum occidissent à successore tamquàm gestorum conscia capta est. Haec cum ad prodendos coniuratos diris cogeretur supplicijs acri morsu linguam suam praecidit, & expuit, & sic actu vnico omnem spem à se veritatis extorquendae tortoribus ademit. Leaena etiam est mons distans à Ganaria leucis trecentis; & sexaginta, vt recitat Io. Petrus Mapheus in historia Indica lib. 1, Leaena deniquè, quae & Graecis λιαεηὰ appellatur est leo foemina, lea etiam dicta, sed potissimum à Poetis, quod in synonimis exponetur,

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
