# De quadrupedibus digitatis 4-4

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, CAPVT HIPPOPOTAMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4-4

NATVRA, MORLV. PARTVS, Ippopotamus curad confirmatam peruenerit aetatem, teste Aeliano, statim periclitari incipit, num viribus parente suo superior euadere valeat, nam si pater cedit, eum viuum dimittit, ipse verò cum matre congreditur; at si pater filio dimicanti resistit, ipsum interimit. Quocircà Reusnerus huc respiciens cecinit hunc in modum. in paradis Turpis init matrem lethato bellua patre, poet. Pinguia quà Nilus foetifer arua rigati Praetereà alio naturali instinctu ducta haec animalia, ex Nilo in capos egressa, & segetibus satiata, auerso vestigio, rursus ad flumen properant, hoc autem machinantur, inquit Aelianus, vt agricolas inuadentes non tergo, sed corpore aduerso excipiant. Alij icri I lib. cit.c. 43 bunt, quòd praedictae belluae, auersis vestigijs ad Nilum pergunt, ne venatores exirum deprehendere possint. Nicander hanc Feram passu retrogrado, in arua permeare scripsit, ne venatores illi insidias struere possent; quod, latino metro, expressit Greuinus hunc in modum. Cum iam nata seges surgentem demetit herbam Et tantum illius spatium praescribit, & ambit, Retrogrado quantum potis est depascere tractu praedictae opinioni adstipulatur etiam Plinius, sed illam praeclarissimus vir Columna in suis obseruationibus explodit; dum, recto tramite ambulare, ad mentem Federici Zerenghi, verius esse opinatur. Insuper Hippopotamos quando nimia corporis obesitas in polyhisi presserit, tunc ipsi, naturae impulsu, auctore Solino, caudici arundinis tamdiù se affricant, donec, aperta vena, sufficiens sanguinis quantitas exierit; tunc enim caeno sanguinem fluentem supprimendo, venam obturant. Quamobrom ab hoc animali vsum sectionis venae medicos didicisse, in libro de rerum signaturis, Crollius arbitraur Tandem notandum est, ex Edoardo Vuot, in historia de animalium differentijs, hanc Hippopotamo in esse proprietatem, vt hominibus non minùs, quàm crocodili infesti sint. Ad finem, equus fluuiatilis animal Aegypti parere, & educare solet in sicco, si veritatem fassus est Odonus in Aristotelem; eaque est foecunditate, iuxta sententiam Aeliani, vt singulis annis lib. 11. c. 44 enitatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
