# De quadrupedibus digitatis 400

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, TVRA, MORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/400

Bargens etiam id intactum non reliquit dum cecinit hunc in modum.
Quid? quibus in ramos passim salientibus altos,
Et Solem rapidum, atque imbres, ventosque ruentes
Defendunt densae villosa vmbracula caudę.
Tandem Natalis Comitum idem expressit his versibus.
Est etiam proles parui dicenda sciuri
Monticolae qui terga tegit mollissima cauda,
Cum grauis incumbit terris arentibus ęstus,
Hinc quoque nomen habet.
Tandem sciuri, ad mentem Olai Magni, ingenij acrimonia caeteris animantibus antecel

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
