Latin
DIFFERENTIAE, DESCRIPTIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 404
Unproofread scanNot analysed yet
DIFFERENTIAE, DESCRIPTIO. Ciurus varius, vel mus Ponticus, aut Venetus, siue Varus, &Popieliza dictus ad murium potius, vel sciurorum non autem ad mustelarum genus referendus est. Immò sciurus, nisi colore differret; esset appellandus. Quapropter nonnulli hoc animal sciurum album esse opinati sunt. Ratione coloris, plures Variorum possunt constitui species. Narrauit enim Po lonus quidam, Gesnero, vt relatum fuit in capite antecedenti, Popielizan esse cinerei coloris in dorfo, Nouogrodelam verò aliquid rutili cum leucophęo colorè permixtum habere. Vnde ex historijs habemus, quòd in ea Sarmatię parte, quam hodie Poloniam vocant, huiusmodi bestiolam cineream vagari, cui rutilus color permixtus est. Aetate etiam nostra Pelliones duplicem Varum in colore dorsi, nempè alterum magis cinereum, alterum magis rutilum ostentant. Quoad descriptionem, sciendum est hoc animal à sciuro non figura, non lineamentis totius corporis, non magnitudine non moribus, sed solo colore, &aliqua ex parte in cauda, à sciuro nostrate differre. Siquidem Varus vulgo dictus in candido cinereus est, &caudam non ita amplam habet; cum sciurus nostras amplissimam caudam ostentet. Albertus etiam de genere piroli nempè sciuri in ventre album, &in dorso cinereum esse constituit; eiquè omnes piroli, notas attribuit. Tandem Hermolaus Barbarus murem Venetum à Vario saltem colore distinguere videtur. Gesnerus tamen in his nullum discrimen inuenire potuit. Hoc solùm animaduertit quòd hodie vocant murem Venetum, quem olim murem Ponticum appellarunt. LOGVS NATVRA. &vsus. EN plagamundi frigidissima hae bestiolae potissimùm vagantur. Vnde Olaus Magnus Lanzeruccam Scandinauiae syluam, quae ad octoginta milliaria extenditur, Zibellis, Martibus, &Varijs redundare asseuerauit. Etenim faginis glandibus, castaneis, auellanis, &similibus fructibus vescuntur. Dum gradiuntur, more sciurorum, caudam demissam trahunt, sedentes verò illam supra dorsum erigunt, &prioribus pedibus tanquàm manibus vtuntur. Immò auctoribus Aristotele, &Plinio, licèt vtrinquè sint dentati, ruminantium ritu remandunt. Tempore hyberno, vt alij sciuri, conduntur, &profundo somno opprimuntur, itaut Geor gius Agricola deceptus glirem à sciuro discriminare nesciuerit. Quoad vsum Gesnerus tradit horum animalium pelles in singulos fasciculos quinquaginta colligatas venales deferri, quas Pelliones, ornamenti gratia, oris vestium ex alijs pellibus confectarum, assuunt. Hodie nostri Pelliones vestes hyemales Nobilium pellibus Varij fulciunt. Quapropter Reuinerus non sine causa in Paradiso poetico canebat. Mus varius pelles fluidis dat vestibus aptas, Pontica quem tellus dat, Venetusque sinus. Gesnerus in historia huius animalis meminit nonnullarum vestium ex pellibus Varii paratarum vnà cum caudis in in a parte dependentibus, quas Canonici in nonnullis lo cis gerunt. Sententia huius viri à veritate aliena esse non videtur. Quandoquidem Ca nonici Metropolitanae Ecclesiae Bononiensis olim palliolum ex praedictis pellibus vnà cum caudis in ima parte dependentibus induebant, quod hodie eiusdem Ecclesiae sacer dotes Consortiales appellati supra brachium sinistrum in publicis functionibus ferunt.