# De quadrupedibus digitatis 407

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, MVS PONTICVS VARVS VVLGO DICTVS POPIELIZA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/407

DE GLIRE. Cap. XXIX. AEQVIVOCA. Sciuro ad Gliris historiam examinandam accedere, maxima vtriusquè ani malis conuenientia nos impellit, quoniam talis vtriquè natura, & mores insunt; vt Auctores non infimi subsellij hallucinati fuerint; dum alterum pro altero sumentes, & nomina, & totam historiam confuderunt. Nomen igi tur huius animantis, non solum apud Latinos, sed etiam apud Graecos ambi guitate laborat. Quandoquidem Glis masculini generis, quamuis animal quadrupes muri, & sciuro simile denotet, tamen Glis, & in casu obliquo Glissis, foeminini generis, terram glutinosam, nempè cretam, seu argillam significat. Item Glis in genitiuo glitis, foeminini pariter generis lappam designat. Vnde de hoc extat carmen apud Ausonium huius tenoris. Glis animal, Glis terra tenax, Glis lappa vocatur. Mancinellus quoquè in suo carminum opusculo hanc aequiuocationem exprimere volens sic canebat. Glis animal tenet hic, Glis Glissis lappa refert hęc Glis dans haec glitis pro creta ponitur vsquè.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
