# De quadrupedibus digitatis 408

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SYNONIMA, ET ETYMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/408

Gesnerus putauit Glires à Cardano, ob lardum, nempè ob pinguedinem, Lardironos vocatos fuisse. Nos autem, vt veritatem fateamur, per Lardironos non Glires sed putorios à Cardano intellectos fuisse arbitramur, tum quia eo loci non de gliribus, sed de mustelarum speciebus verba fiebant, ad quas, vt superius declaratum fuit, putorius reducendus est; tum etiam quia nostri Peliiones vocabulo Mediolanensi putorios Lardironos appellant. Multi fuerunt huius sententię had voce hebraica Akhar glirem denotari. Sed D. Hieronimus in Leuitico Mustelam, & alij murem vertunt. Hoc animal Italis dicitur Gliero, vel Ghiro. Hispanis Liròn. Gallis Liron, vel Rat Liron. Secundùm alios Vng Loir. Germanis circa Athesin Ein greul. Heluetijs Ein Rell. Polonis quibusdam Sezuzek quę vox ad sciurum accedere videtur. B

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
