Latin
MATRIS DEVM MAGNAE IDEAE PALATINAE EIVSQVE M. RE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
MATRIS DEVM MAGNAE IDEAE PALATINAE EIVSQVE M. RE LIGIONIS AD PARNOR. NAVIVS. IANVARIVS. Hinc coniectauit Cybelem illo in loco olim fuisse cultam, quia Antiquitas turres, quibus terra referta est, supra caput huius Deae pingebat; leones verò vehiculares huic sacrabat, sic enim indicabat terram posse coli, &cicurari, vel iuxta aliorum montem, vt annueret terrae mandata semina esse coperienda, veluti leo cauda verrendo puluerem vestigia tegit, non est igitur mirandum, si in hoc monumento erant turres leo, pinus, &alia, quae magnae Deorum matri consecrauit Antiquitas. PHRENOSCHEMATA. Hrenoschemata, seu Insignia, quae vulgus Impresas vocat cum emblematibus, &symbolis tantam affinitatem habere videntur, vt post eorum enarrationem primum locum occupare mereantur. Illa igitur, quae Auctores ex leonis proprietatibus desumpserunt, si non adamussim, leuitèr tamen examinare conabimur. Prima facie, quae collecta sunt à leonis fortitudine euulgabimus. Iouius scribit famosum Ducem Hebrar Stuardum pinxisse leonem ru brum in campo argenteo cum multis sibulis in eadem area sparsis, &Dictum erat hoc DISTANTIA IVNGIT, volebat enim inferre se esse fibulam, vel copulam fortitudinis regum Galliae, &Scotiae, vt ambo viribus Regis Anglię reluctari possent. Serenissimus Franciscus Maria de Roue reolim Vrbini Dux, eodem Iouio auctore, a ludens ad propriam fortitudinem, &magnanimitatem fingobat leonem coloris naturalis cum pugione in manu dextra in campo rubeo, &dimidiato versu decorabat. NON DEEST GENEROSO IN PECTORE VIRTVS. Maximus Troianus meminit Phrenos chemaris, in quo leo amplexans laurum figuratur, &tali Dicto coronatur. IN VITA, ET IN MORTE, sic enim fortitudinem doctrinae omni tempore copulandam esse docebat: Lucas Contilis iconem leonis pedibus anterioribus iugum sustinentis exhibuit &hoc Dicto insigniuit. SVAVE Nam Academicus huius Phrenoschematis inuentor, cum esset imperio Maximiliani subditus, denotabat non mediocrem voluptatem, quam pro imperatore in virtute propria exercenda esset percepturus. M. Claudius Paradinus scriptis mandauit in sigillo anulari Pompei Magni leonis ensem vibrantis cęlatam fuisse effigiem his litteris coronatam. CELSA POTESTATIS SPECIES, tanquam signum arduae, &cordatae expeditionis. Idem Paradinus proponit Phrenoschema Principis Amelphitensis, quod erut simdlacrum leonis in altum euecti, cum hac sententia. SOLATVR CONSCIENTIA, ET FINIS. Hic Princeps voluit indicare se, quamquam fortunis exutum, soloque pulsum, nihilonminus sua fortuna contentum esse, qui hoc vnum sciebat se probe vbiquè proprij vigoris officio functum fuisse, quod reliquum erat in Dei Omnipotentis olementia post obitum omnem spem collocasse. Deniquè loannes Andreas Palatius in hoc genere describit leonem, cuius pes dexter ex anter oribus Tumulus laidis graeca meretricis In lib. dilucid. antiqu. epitaph. Epitaphium Deorum Matris. In Dialog. insig. milit. Leo in campo arventeo cum fibulis. Loco citato. Leo cum pugione in canpo rubro. Leo cum lau ro. In lib. insig. Leo cum iugo. In Heroic. Leo cum ense.