# De quadrupedibus digitatis 412

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, MIRACVLVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/412

MIRACVLVM. N Dięcesi Osnaburgensi Germaniae (referente Baronio) Glirium ingens copia in auaritiae vltionem, Dei miraculo, erupit. Res est. Benno Episcopus eius Ecclesiae Anno Domini sexa gesimo octauo supra millesimum, certam eleemosynam, & stipem propter Glires per Episcopatum distribui statuerat. Interea dum illa erogabatur, nunquam in ea dięcesi. Glires conspecti sunt. Cum autem Gofridus de Arnsburg Episcopus illam eleemosynam dimiserit, statim Glirium copia anno Domini quadragesimo octauo supra millesimum, & trecentesimum redijt, & Episcopus ille infeliciter vitam finiuit. APOLOGVS. Aurentius Abstemius in opusculo Mythologiarum literis mandauit, quòd Glires quercum arborem glandiferam dentibus eruere decreuerant, vt cibum paratiorem haberent, & nè gratia victus, toties ascendere, & descen dere cogerentur. Sed quidam ex eis, qui aetate experientia, & prudentia fortè caeteros anteibat, reliquos Glires à re proposita absterruit dicens. Si nutricem nostram nunc eruimus, & interficimus, quis imposterum nobis, & posteris nostris alimentum praebebit? Apologus docet virum prudentem non solum debere praesentem fortunam intueri, verumquoquè futura longè prospicere. MORALIA. Lires in moralibus documentis prima facie uiris iustis comparari possunt; nam illi dormiendo hyemem transigentes pinguescunt, hi ab exteriori tumultu remoti, in rerum diuinarum contemplatione quiescentes, tandem site interna consolatione pinguefiunt. Etenim in mundanis functionibus cum sint mortui tandem adipe gratiae imbuuntur. Praetereà Glires indigenas socios summo amore prosequuntur, quemadmodum vicissim in alienigenas hostili animo sęuientes acriter dimicando ab illa sylua extrudere conantur. Pariter viri iusti syluam religiosi ordinis incolentes, socios religiosos summoperè diligere, & contra alienigenas, idest aduersus Mundum, Carnem, & Diabolum acriter praeliari debent. Am plius Glires, vt superius relatum fuit, genitores senio confectos magna pietate alunt. Hinc obsequia erga parentes percipienda sunt; vt horum animalium exemplo, erubescant illi, qui genitoribus necessitate vrgente opitulari renuunt, quoniam hi bestijs crudeliores esse perhibentur. Insuper Glirium natura de tempore legis, & tempore gratiae exponi potest. Quandoquidem illi tanquam Glires in peccatis dormiebant, sed aduentante vere, nempè in aduentu Solis iustitiae Christi, idest tempore gratiae reuixerunt. Ideò ex altera parte peccantes ad Glires comparari possunt, qui hyberno crimi. num tempore, in luxu deliciarum soporati tanquàm mortui iacent, cum nullum bonum opus exerceant. De hoc peccantium genere fortè Hieremias verba fecit, dum dixit. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua requieuit in faecibus suis non est transfusus de vase in vas. Veruntamen accedente vere, nimirum tempore gratiae, & pęnitentiae, tunc peccantes, more Glirium, per gratiam, & charitatem resurgere, & in omnibus rectis operibus euigilare debent; iuxta sententiam D. Pauli. Non dormiamus sicut caeteri, sed vigilemus, & sobrij simus. Ad finem Glires amicis blandis, & infidis assimilandi sunt. Illi enim hyberno tempore dormiunt; & verno tempore resurgunt. Hi quoquè aerumnarum hyeme soporantur; cum autem ver prosperitatum aduenerit alijs applaudunt, & bladiuntur. SIMVta* 2 CD

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
