Latin
SIMVLACRA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 413
Unproofread scanNot analysed yet
SIMVLACRA. Vin irriguo Glires somno turgescere gaudeant. Hinc Donus argumen tum somni indicandi desumens, hominem inter Glires dormientem figu rauit. Pariter Ripa in Iconologia, ad delineandam octauam noctis horam puellam alatam vestibus in cęruleo colore obscuris indutam effigiauit. In cuius altera manu symbolum Iouis, in altera verò Glirem depinxit; cum Glis animal somnolentum esse perhibeatur. Item paulo inferius ad demonstrandum otium, hominem canis capillis decoratum, vestibus luteis amictum, cum icone phasiani supra galeam delineauit; in cuius altera manu fax extincta, in altera verò conspicitur Glis hoc Dicto insignitus. IN QVIETE VOLVPTAS. Haec autem sunt illa simulacra, quae à somniculosa natura huius animalis hauriri possunt. VSVS IN CIBIS. Vncti ferè historici consentiunt Q. Scaurum fuisse primum, qui in sumptuosis cęnis carnem Glirium apponi iusserit. Quapropter Baptista Fiera de vsu huius carnis in cibis sic cecinit. Nil Glirem iuuat occlusum recubare subantris, Qui nunc vita illi est, mors modò somnus erit. Nec pinguis iuuat esse mali; imperios a libido Interdicta gulae cuncta vorare solet.