# De quadrupedibus digitatis 413-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SIMVLACRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/413-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/413-2

Bruyerus igitur in sua ciborum historia scriptum reliquit Glirium carnem olim in lautiorum Romanorum epulis gloriam non obscuram obtinuisse. Idcirco, ex Marco Varrone, multi tunc dolia fictilia multis semitis instructa domi habebant, in quibus glandibus, nucibus, & castaneis Glires saginabant. Immò Varro ibi docebat modum construen di glirarium, quod non aqua, sed maceria sepiehatur; quae tota leuibus lapidibus, & te ctorio incrustabatur, ne indè Glires erepere possent. In illo autem Septo arbores glandiferae serebantur, vel intra maceriam glandes proijciebantur, deinde ibi laxiores caui parabantur, in quibus Glires tempore opportuno pariebant. Hinc colligendum est, quanti carnem horum animalium olim Romani fecerint; cum tamen apud Graecos nullius fuerit considerationis. Quare Alexander ab Alexandro de hac verba haec protulit. Adeoquè luxus excreuit, & eò processit luxuria, affluentibus diuitiarum copijs, vt obso nia lautiora, maioresquè epularum sumptus, & magnas effusiones Edicto coercere, & luxuriosos apparatus pluribus legibus inhibere necesse fuerit. Hinc Fannia, Orchia, Didia Cornelia, Ancia, & Iulia leges, ad cohibendam luxuriam victus, vestitusque, & cęnarum immodicos sumptus latae sunt. Hinc Censorum Edictis, verrina abdomina, & Glires epulis, & conuiuiijs inhibita. Antequam igitur artificia coquendae huius carnis examinemus temperaturam illius patefacere oportet. Castor Durantes Glires calidos, & siccos esse constituit, pingues tamen, & iuniores in cibis commendat. Sauonarola Glirem temperamento vrsino praeditum esse statuit, & tanta humiditate scatere, vt retineat calorem, ne humidum radicale consumat. Quamobrem hoc animal hyemali tempore pinguescit. Quoad artificium coquendae huius carnis; scribit Cęlius Apicius, quod Glires cum adipe suillo, nipere, nucleis, lasere, & liquamine coquuntur. Addit etiam farciendos esse, & consutons in tegula collocandos, & in furno, vel farctos in clibano coquendos esse. Alij Glires detracta pelle, abiectis intestinis, & diligenter lotos cum melle in fictili coquunt. Gesnerus tradit apud Rhaetos, qui Italicè loquuntur, Glirium carnem salsam reponi, quoniam dulcis, & pinguis esse instar suillae perhibeatur. Hodie nostri rustici, & pręcipuè monticolae Glires expurgatos, lotos, parumquè elixatos in sartagine frigunt. Verùm satius esset cum herbis odoriferis, & pulueribus aromaticis sale, pinguedine bubula. vel medula vitulina in fictili coquere. Scappius refert tempus opportunum ad esum Glirium esse, à mense Octobris vsquè ad initium Ianuarij, quia hoc tempore sunt valdè pingues. Deindè eo artificio quo porcelli Indici parantur, Glires etiam percoquendos esse A. asseuerat.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
