Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 415
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius musculus est instrumentum motus voluntarij, ex carne, fibris neruosis, vena, arteria, &membrana constans, figuramque excoriati muris imitatur; ideoquè μῦς interdum nominatur. Immò quidam medici Graeci carnes supra frontem ad tempora vo cant μῦας, quas Latini musculos temporales cognominant. Ad finem musculus, iuxta Isidori sententiam, machinae militaris genus est cuniculo simile, quod à muris perfodiendis musculum, quasi murusculum nuncupat. Lipsius tamen hoc instrumentum militare optima de cau sa musculum dictum esse opinatur, quia milites sub eo tuti terram, ritu murium, fodiant. Praeter haec, Iosaphat Barbarus in Itinerario in Persiam, cuiusdam castelli parui optimè muniti, &in monte siti meminit, quod mus vocitatur. Augustinus Zarate in Historia Peruana habet, quòd Incolae ad nectendum humeris palliolum, quibusdam acubus aureis, &argenteis vtuntur, quas Topi nominant, quod vocabulum in nonnullis Italiae locis ad mures denotandos adhibetur.