# De quadrupedibus digitatis 415-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SYNONIMA, ET ETYMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/415-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/415-2

SYNONIMA, ET ETYMVM. Sidorus, ad mentem nonnullorum, mures tanquam ex putri humore natos, ita nuncupatos fuisse existimat; quoniam terra olim mus, & postea humus cognominata fuerit. Nemini dubium est, quòd mus à voce Graeca μῦς deducitur; dum litera Y in V vertitur Goropius tamen muris etymologiam, tam graecam, quàm latinam à vocabulo, Muisen, linguae Cimmeriae antiquissimae deriuat; quod vocabulum tacitè quaerere significat; vnde vox muis dimanat, quae pro tacito animali, & sine strepitu victum quaerente sumitur. Hinc Graecis μῦς, & Latinis mus dicitur. Plinius murem domesticum, forma diminutiua musculum nuncupauit. Nonnulli tamen hoc Plinij vocabulo, murem domesticum minorem intelligunt; quemadmodum simplici nomine muris, murem domesticum maiorem cognoscunt. Quamuis, ex Gesnero, in Germania, Gallia, & Italia mus domesticus maior Rattus à rapiendo, vel à rependo indigitari uideatur. Hic Graecis nuperis ῥίσκος dicitur. Hoc tamen vocabulum nouum videtur, & deductum à voce ῥάστος, quoniam mus, victus gratia, quibuscunquè periculis se se facilimè exponat. Amplius Sorex etiam vocatur à sono, quem aliquid rodendo edit, vel secundum Isidorum, quia in modum serrae, res pręcidat. Aut deniquè quoniam σορὸν, apud Graecos putridum significet, cum vt plurimum mures ex putri materia nascantur; aut, cum sint mures breuis aeui, facilè corrumpantur, & intereant. Hodie autem passim in Italia murem domesticum soricem appellant, cum tamen, secundùm Auctores, mus de mure domestico, nempè in habitationibus versante dicatur, & sorex syluestris muris species esse perhibeatur. Apud Scholiastem Nicandri in Alexipharmacis, mus lingua Aeolica ὑραξ exponitur, quoniam ὑs sus vocatur; inde dimanat ὕραξ mus, quoniam rostrum suillo perquàm simile habeat. Σμίνθος, vnde σμῦς, μῦς, mus apud Hesychium, & Varinum legitur. Hinc deducitur σμινθεὺς, epitheton Apollinis, quod in Denominatis examinabimus Thraces murem sua lingua ἄργιλον nempe Argilum vocitarunt, inde ὤργιλος ἡ Vrbs Thraciae, iuxta Strymonium fluuium condita, vbimus conspectus fuisse fertur. Λαμας etiam mus ab Hesychio, & Varino nuncupatur. Hebraicam vocem, Achar; quae in Leuitico legitur, Septuaginta μένnempe murem transferunt Chaldaeus Achara, Arabs Phir, vel Phar, Saracenis hodie Farra. Ab Auicenna Far no minatur. Italis Sorgo quasi Sorex, Ratto, & Topo; quoniam Hispani Talpam Topo indigitant: Bononiae Pontico fortè à Ponto, vbi variae murium species vagantur. Hispani murem domesticum minorem Rat, & maiorem, Raton vocitant. Gallis mus minor Souris dicitur vocabulo à Sorice detorto, maior autem Rat. Germanis Mus minor domesticus Musz, maior Ratz. Anglis maior Ratte, minor Mous, vel Mouse. Polonis minor Mnys, maior Sezurez, quasi Sorex. DIFMusculus quis. lib. 18. orig. lib. I. de Mach. lib. 1. lib. 12. orig. li. 3. Herm. Ratus quis animans. Soricis etimum.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
