Latin
T. MVS DOMESTICVS MINOR
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 418
Unproofread scanNot analysed yet
do voluptatem à muribus percipi, vt in officinis aurarijs, &ferrarijs, micas metallorum deuorent. Immò aliquando in quibus libet rebus rodendis tantum afferunt detrimentum, vt apud luris peritos horum meminisse decretum sit, dum damnum pannis in fullonica à muribus datum, à Fullone resarciendum esse statuunt. His verbis. Si Fullo vestimenta polienda acceperit, eaquè mures roserint, ex locato tenetur, quia debuit ab hac re cauere. Sed maiorem iacturam, &calamitatem mures solent afferre quando diplomata testamenta, vel tabulas adeò rodunt, vt haeredes bonorum possessione priuentur. Quapropter Iuris periti quaerunt, an tabulis à mure rosis fides sit adhibenda, &respondent distinguendo de parte substantiali tabularum, etenim si literae rosae fuerint, tunc haeres in bonorum possessionem non est admittendus, sin autem lina, &sigilla rosa, &lacerata fuerint, tunc non obstat, quin haeres in bonorum possessionem introduci possit. Insuper excrementa etiam huius animalis corpori humano ae gritudinem afferre possunt; siquidem vrina secundum Arnoldum supra aliquam partem inspersa, illam vsquè ad ossa corrodit: licèt Albertus hoc nonnisi post congressum muribus accidere testificetur. Postmodum alui excrementa acria sunt, &interdum odorifera, sed hanc proprietatem excrementis murium maiorum Physiologi attribuunt; cum horum caro calidior, &acrior esse perhibeatur. Amplius murium hepar iuxta augmentum, &decrementum Lunae crescere, &decrescere tradit Aelianus. Quoad Ingenium, Plinius ex terrestribus a nimalibus mures, &ex auibus hirundines indociles esse praedicat. Hinc Porta murium carnem in cibis sumptam, obliuionem generare autumat. Ex altera parte affirmat Aelianus à muribus multos parari cauos, vt vno impedito ad alium confugere possint, &plures in aquam dilabentes, mutuas inter se caudas mordicus tenere, vt vno exeunte om nes euadant. Quare assertum Alberti à veritate non valdè recedet; quando dixit se in partibus superioris Germaniae conspicatum fuisse murem, qui nutu sui magistri tenendo candelam comedentibus lumen ministrabat. Quamuis vt opinamur Albertus murem alpinum fortè intellexerit. Tandemmuribus id natura congenuit, vt diuturna lucis vsura non fruantur. Ideo musculus apud Horatium alteri ait. Viue memor, quàm sis aeui breuis.