Latin
VOX, LOCVS, CIBVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 419
Unproofread scanNot analysed yet
Quoad edulia; mures frumento, leguminibus, pane, carnibus, &omnibus rebus indiscriminatim vescuntur. Immò aliquando admirati sumus quomodo etiam cępas, &allia succo acerrimo praedita degustent. Semper tamen durum molli praeferunt. Et ex Alberto, repertis, &gustatis multis caseis, optimum semper comedunt. Liquidis quoquè delectantur, quia sorbent vinum, &lambunt oleum. Hac de causa Homerus Palladem in praelio aduersus ranas, muribus auxilium negantem introduxit, proptere aquòd in eius templo coronas arrosissent, &lampadarum oleum sorpsissent. Vnde Reusnerus iure merito de mure sic cecinit. Regnator penoris, mensęque arrosor herilis Sub terris tutum mus sibi fecit iter. Amplius reponi possunt mures inter illos animantes, qui in propriam speciem saeuiunt. Quandoquidem si multi aliquo in vase excipiantur, vt inde exire nequeant, fame impulsi se mutuo deuorare solent, adeò ut fortior semper imbecilliorem aggrediatur.