Latin
CAPIENDI & FVGANDI RATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 423
Unproofread scanNot analysed yet
Paxamus mures territat, abigitquè vniuersos, cum quempiam captum, detracta capitis pelle demittit. Plinius vnum castrat; &emittit, quia vnus ema sculatus plures masculos musculos in fugam vertit. Gesnerus meminit audiuisse, si muri capto tintinnabulum alligetur, eum dimissum caeteros fugaturum. Nonnulli etiam pro comperto affirmant, mure per pedem ad paxillum in medio domus ligato, reliquos in fuPaxamus fumo chalcanti, lapidis haegam verti. Si lubeat ad suffimenta confugere. matitis, melanthij, origani, &myricae vtitur. Dioscorides autem, &Plinius folijs taxi combustis totam domum suffiunt; nam mures ab huiusmodi odore abhorrentes repentè alio migrant. Vrsinus vngulam asini, Alij vngulam mulae, Mizaldus vaccarum ex prioribus pedibus adurunt, &loca à muribus frequentata suffumigantes eos ab igunt. Idcirco Timotheus hac ratione fortè ductus, ex stercore bubulo, &farina volatili compe nit lutum: quo murium foramina ad illos arcendos imbuit. Rustici solijs aquifolij, vel rusci, funes, à quibus dependent salsae carnes aduersus murium ingluuiem muniunt Asphodelli radice, ex Plinio, mures fugantur, &cauerna praeclusa moriuntur. Multi solis absynthij folijs vestimenta, &pelles à murium dentibus defendere profitentur. Qua re Tragus narrat à mulieribus Germanis cum farina absynthium decoqui, deinde illo farinaceo linimento, lectorum culcitras illiniri, vt tanquàm loricatae dentibus murinis resistant. Deniquè Mizaldus ex libro Ptolemei de Imaginibus recitat hoc nugamentum, nimirum iconem felis murem ore tenentis in cupro sculptam a scendente terria Ca pricorni facie, in loco, vbi mures vagantur, sepeliendam esse; quia perterrefacti fugam arripient: cui tamen asserto nihil credendum esse censemus.