# De quadrupedibus digitatis 428

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, MIRACVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/428

Interea Regina poculum uenenatum adornauit, & eorum vnicuique pro sanitate Regis bibendum obtulit. Itaque paulo post omnes egressi expirarunt. Cad auera verò iussu Reginę in lacum Goplo proiecta fuerunt, tunc Deus iustus vindex, & nefandi homicidij vltor numerosam murium quantitatem ex illis cadaueribus, mira, & horrenda metamorphosi excitauit. Qui Regem in arce lautè conuiuantem vxorem, & filios non armis neque igne propulsandi ingenti strepitu inuaserunt. Rex metu consternatus inde in arcem in lacu Goplo munitam, & aquis circundatam se recepit, vbi tandem vnà cum vxore, & liberis adeò à muribus consumptus fuit, vt reliquię non remanserint. Nautae verò imminens periculum obseruantes, nè à muribus naues corrosę submergerentur ad ripam celeri cursu accedentes aufugerunt. Herburtus quoquè in Chronicis Poloniae recitat quòd Miscislaus Conradi Ducis filius, cum viduarum pupillorum, & aliorum inopum bona iniustè occuparet, tandem in conuiuio à multitudine murium dissipatus fuit. Pariter Hotto Archiepiscopus Mogontinus in Rheno fluuio à muribus de uoratus perhibetur, non sine magna diuinae vindictae suspicione; quandoquidem, vrgente caritate annonę, multitudinem pauperum, quibus elemosynam distr buen dam simulabat, in horreo concremari iusserit. Alij (referente Maiolo) tradunt ipsum non a muribus, sed à tot Dęmonibus, permittente Deo, grauiter vexatum fuisse. Baronius promulgat quòd anno Domini vndecimo supra millesimum, quemdam militem facrilegum, cum is bona sancti Clementis furatus esset, innumeri mures morantem in cubiculo sunt aggressi, qui nequè fuste, nequè ense abigi, nequè interimi potuerunt: tandem mi les sociorum ope in arca suspenditur, vbi Dei miraculo à muribus corrosus fuit. Ad finem ex Caesario Heisterbacensi in historia Illustrium miraculorum colligimus plures hostias à ministris ob fissuras, vel pustulas reprobatas, vt fieri assolet, & in fenestra alta ri proxima proiectas à muribus extra circulum tantummodo corrosas fuisse, litteris, & quae intra circulum sunt intactis. Quod Aedituus perpendens pro miraculo reputauit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
