Latin
APOLOGI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 429
Unproofread scanNot analysed yet
APOLOGI. Olent Mythologi, vt plurimum murium fabulas ex Antipathia, quam cum felibus gerunt, decerpere. Idcirco narratur, quòd felis casu quandam domum ingrediens à multitudine murium frequentatam, horum venatu lautè victitabat. Quamobrem mures eorum numerum indies minui animaduertentes, à cauis imposterum non egredi statuerunt. Felis autem ob inopiam victus, mortem simulans pedibus de clauo se suspendit, vt mures hac fraude alliceret, quem mus senior conspicatus, haec verba protulit. Etiamsi te in saccum conuersum aspicerem, ad te accedere non auderem. Docet Apologus semel laesum fieri prudentiorem. Huic non absimilem apo logum legimus de fele in medio cuiusdam domus quietè morante, &conniuente. Itaquè mus inter caeteros audacior tam quieto, &placido animali salutem dicere decreuit, vt inter ambos amicitia solidissimo glutine ferruminaretur. Sedmus ad hoc obeundum munus à cauo vix egressus à fele comprehensus, &voratus fuit. Indicat Apologus soli aspectui non esse fidendum, sed opera diligenter esse perpendenda, quoniam interdum sub ouis pelle lupus latere solet. Huic affinis est ille apologus, in quo mures omnes aduersus iniuriam felis congregati in hanc descenderunt sententiam, vt collo aduersarij tintinabulum suspenderetur. Consilio itaquè probato, vnusquisquè ab hoc opere peragendo auertebat. Hinc discendum est periculosa consilia carere exitu. Ratione victus, alij emergunt Apologi Primùm narratur, quòd mus in hospitium molendini ranam quadam nocte benigniter excepit. Ideoque rana grati animi ergo, sequenti die murem ad liquidam habitationem perduxit, ligatoque per lungum filum ad ranam mure, ne ipse natandi ignarus submergeretur: tandem rana fundum paludis petens murem suffocauit. Deinde hic aquis supernatans ab accipitre superuolante vnà cum rana illi alligata deprehensus, &voratus fuit. Hoc apologo docemur malos etiam consultores saepissimè laqueis irretiti. Quondam etiam mus vrbanus, referente Phrygio Fabulatore à syluestri mure benigna facie in hospitium exce ptus fuit, &syluarum fructibus magna libertate, &securitate nutritus. Ex altera parte mus vrbanus vt syluestri gratificaretur, ipsi ad Vrbem ducto epularum lautitias apposuit. Ambobus igitur opiparè comedentibus, aperto repente cęnaculi ostiomus vrbanus ad proprium cauum illicò aufugit, at syluestris locorum ignarus impendentia vitae pericula vix euitauit; quare is paulo post ad syluam rediturus muri vrbano dixit, satius esse vilioribus cum securitate vti cibarijs, quàm, vita innumeris periculis exposita, in sumptuosis cęnis versari. Documentum apologi est, quòd libera paupertas potius quàm periculosa diuitiarum possessio commendatur. Hunc apologum elegantissimè describit Horatius, quando inquit. Rusticus vrbanum muremmus paupere fertur. Accepisse cauo, veterem vetus hospes amicum, Et caetera. Tandem introducit murem rusticum concludentem hunc in modum. ———tum rusticus haud mihi vita Est opus hac, ait, &valeas, me sylua cauusque Tutus ab insidijs tenui solabitur eruo. Abstemius quoquè huius generis duos recitat apologos. Primus est de mure in cista na