Latin
APOLOGI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 430
Unproofread scanNot analysed yet
Is propriam domum incendiò flagrantem cum spectaret, vidit murem ignis periculum euitatu rum domo egredientem. Tunc rusticus damnorum oblitus currens, muremquè apprehendens in medium flammarum proiecit dicens. Comburatur ingratum animal, quod fęlici tempore mecum habitauit, tempore verò infortunij domum meam deserit. Hoc apologo monet Auctor illos fucata amicitia nobis esse coniunctos, qui secundis rebus nobis bladiuntur, &aduersis nos deserunt. De his verba fecit Quidius canens. Nullus ad amissas ibit amicus opes. Insuper Apologus ad ingrati animi vitium spectans ille est, in quo mus accipitrem decipulis venatorijs irretitum laqueos rodendo liberauit. Ille nexibus liber, &vrgente fame, beneficij immemor murem deuorauit. Abstemius non dissimilem, sed ad gratum animum spectantem apologum recitat. Vbi Leo laqueis venatorum adeo detentus erat, vt inde nullis viribus se extricare posset. Ideo transeuntem murem obnixè rogauit, vt rodendo funium nexus illum liberaret, pollicitus se tanti beneficij nunquam immemorem futurum. Hoc peracto, mus Leonis filiam in vxorem petijt, nec Leo abnuit, vt bene factori gratificaretur. Interea noua Nupta ad virum veniens nequè ipsum con spicata, illum incauto pede contriuit. Hinc percipiendum est matrimonia inter ęquales esse contrahenda. Iuxta illud Ouidij. Si qua vis rectè nubere, nube pari. Confultò omittimus fabulam filij Minois, &Pasiphes, qui, ex Isacio, cum murem persequeretur in dolium melle plenum illabens suffocatus fuit, deinde à Polyide vate, herba quadam, in vitam reuocatus, vt ad magis seria accedamus.