Latin
MORALIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 431
Unproofread scanNot analysed yet
Non eleuauerunt ocutos ad Cęlum, neque gratias egerunt Factori suo, neque lumen veritatis videre voluerunt, sed sicuti mures in cauis se abscon derunt. His accedit quòd mures, &potissimum aranei, secundum nonnullos, venenum in morsu, &in cauda gerunt. Tales sunt haeretici, qui morsu, nimirum sermone, nec non cauda, idest fine, &intentione caeteros corrumpunt, &venenant. Praeter haec, homines etiam abiecti, &viles ad mures comparantur. Propterea legitur in sacris literis, Iudith. c. 14 quòd viri primarij exercitus Asyriorum, in contemptum, Iudaeos mures nuncuparunt his verbis. Intrate, &excitate illum, quoniam egressi mures de cauernis suis ausi sunt proin li. de Ira. nocare nos ad bellum. Seneca quoquè Vitores homines viles, &muribus similes reputauit, quando scripsit. Pusilli hominis est, &miseri repetere mordentem, vt mures, &formicae, ad quas si manum admoueris ora conuertunt.