# De quadrupedibus digitatis 431

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, MORALIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/431

Non eleuauerunt ocutos ad Cęlum, neque gratias egerunt Factori suo, neque lumen veritatis videre voluerunt, sed sicuti mures in cauis se abscon derunt. His accedit quòd mures, & potissimum aranei, secundum nonnullos, venenum in morsu, & in cauda gerunt. Tales sunt haeretici, qui morsu, nimirum sermone, nec non cauda, idest fine, & intentione caeteros corrumpunt, & venenant. Praeter haec, homines etiam abiecti, & viles ad mures comparantur. Propterea legitur in sacris literis, Iudith. c. 14 quòd viri primarij exercitus Asyriorum, in contemptum, Iudaeos mures nuncuparunt his verbis. Intrate, & excitate illum, quoniam egressi mures de cauernis suis ausi sunt proin li. de Ira. nocare nos ad bellum. Seneca quoquè Vitores homines viles, & muribus similes reputauit, quando scripsit. Pusilli hominis est, & miseri repetere mordentem, vt mures, & formicae, ad quas si manum admoueris ora conuertunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
