# De quadrupedibus digitatis 433-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN MEDICINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/433-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/433-2

VSVS IN MEDICINA. Ingulae muris partes, nec non totum animal non parum adiumenti ae grotantantibus afferre, omnis medicorum schola fatetur. Galenus igitur scribens ad Pisonem, Capita murium vsta ad alopecias commendat. Quamuis Sextus huiusmodi cinerem cum melle ad oculorum claritatem adhibeat. Hoc ed by ( Hoc inde verum esse colligit Porta, quoniam mus inter animantes nocturnos repo A natur. Rhasis, & Albertus ad arcendum Epilepsiae paroxismum, collo laborantis caput muris appendunt. Magi vero (referente Plinio) muris rostellum, & summas auriculas roseo panno inuolutas, dimisso mure, febre quartana correpto alligant. Cerebrum deniquè in vino mixtum, & maceratum, frontiquè appositum, ex Marcello, cephalalgiam curat.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
