# De quadrupedibus digitatis 435-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/435-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/435-2

VSVS IN VARIIS. Aiolus, ex Casadoro, narrat, quòd Goretanes Persidis Imperator, cum in Christicolas omne sęuitię genus exerceret, praeter varia tormentorum ge collog. 7. nera, lacus etiam, in quibus innumeri mures seruabantur, parari curauit; atquè ad eorum pabulum Christi fideles, ligatis pedibus, & manibus, proijci iubebat. Quapropter non erit mirandum si Heliogabalus Impe rator (teste Lampridio) interdum decem millia murium, & mustelarum colligenda cura. lib. 2. serm. uerit, vt ijs postea, in spectaculis, & ludis vteretur. Horatius quoquè meminit, quòd sat. 3. pueri ludentes muribus vtuntur, dum illos plostellis adiungunt sic. Aedificare casas, plostello adiungere mures Ludere par impar, aequitare in arundine longa. Amplius variae muris partes ad varios vsus solent adhiberi. Sextus cor à mure adhuc viuente exemptum, brachio mulieris suspendens illam sterilem reddit. Mizaldus mecent. 8. meminit carnis murinae, qua nonnulli cicuratos accipitres nutriunt, vt citius plumas mutent. mor. Quintus Serenus, vt oculi fętuum nigrum colorem adipiscantur, carnem murinam gra uidis mulieribus edendam praebet, dum inquit. Si praegnans art us capsiui soricis edit, Dicuntur fętus nigrantia lumina tingi. Excrementa quoque murium à varijs vsibus non sunt arcenda. Quandoquidem vrina (teste Mizaldo) partem hirsutam, depilem reddit; deinde sanguine talpae in pristinum statum restituitur. praetereà, eodem Mizaldo auctore, in murium stercore si aurum sepecent. 2. meliatur in puluerem redigitur; qui postmodum puluis fimo felium obrutus pristinam formor. mam recuperat. Demùm si pelles murium consideremus. Scribit Alexander ab Alexandro magnam partem Scythiae tergore vulpium, & murium indui. Sed animaduertendum est mures, quorum pelles in vsu vestium adhibentur valdè discrepare ab illis, de quibus in praesenti historia sermo habetur. Siquidem olim nomine murium omne mustelarum genus intelligebant, vt in capite de mustela fuit expositum. chrocb e ab eb Oo 2 edibzy G Google

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
